Liber iocorum Latinorum

LIBER IOCORVM LATINORVM

Das Witzebuch in lateinischer Sprache

Liber iocorum adit discipulas discipulosque linguae Latinae.

Quia ioci nihil sunt nisi fabulae brevissimae, quae facilibus verbis scriptis facillime possunt legi, liber iocorum demonstrat quam iucundum est legere Latine sine labore.

Facile et naturaliter discuntur et verba et grammatica.

Is liber continens plus quam CCCXXX iocos ergo docens delectare et delectans paululum vult docere.

In extremo libro invenies indicem vocabulorum – descripta aut Latinis verbis aut imaginibus.




Das Witzebuch in lateinischer Sprache wendet sich in erster Linie an Schülerinnen und Schüler.

Weil Witze nichts anderes sind als kurze Geschichten, die, in einfachen Worten geschrieben, ganz leicht zu lesen sind, zeigt dieses Buch, wie viel Spaß es macht, mühelos Latein zu lesen.
So lernt man ganz natürlich Vokabeln und Grammatik.
Das Buch mit mehr als 330 Witzen will also vor allem unterhalten und dabei auch ein wenig unterrichten.

Am Ende des Buchs ist ein Anhang mit Vokabeln – entweder mit lateinischer Erklärung oder mit Bildern.




Prof. Dr. Wilfried Stroh: „Placent isti ioci et utiles eos futuros esse censeo."




Velim afferre pauca exampla e libro:

  • Agricola duos habet equos sed non potest eos discernere.
    Amicus suadet: „Facile est: Opus est utrumque metiri et videbis differentiam.“
    Paulo post iterum conveniunt et amicus rogat:
    „Num nunc scis equos discernere?“
    „Certe“, inquit agricola, „equus niger paululum maior est albo.“

  • Magister Titum reprehendit:
    „Eosdem errores fecisti atque vicinus tuus!“
    Titus se defendit: „Eundem habemus magistrum.“

  • Nuper cum fui ebrius mihi ipsi in taberna magna voce imperavi:
    „Desine vinum bibere!“
    Sed postridie cogitavi non esse prudens observare consilium ebrii secum loquentis.

  • Magister puerum videt in via et eum rogat:
    „Quot annos natus es?“
    „Sum septem annos natus.“
    „Iamne ludi es?“
    „Sum.“
    „Nunc considera: Ego quadraginta annos natus sum et adhuc ludum frequento. Quid putas me esse?“
    Puer breve cogitat, tum dicit:
    „Verisimile est te virum esse stultissimum.“

  • Tota nocte caput mihi doluit, sed mane de somno experrecta animadverti fuisse pedes – prave in lecto cubui.


Das Buch mit 144 Seiten erscheint demnächst zum Preis von 14,80€.

ISBN 978-3-938171-09-7